Wis 4

1O quam pulchra est casta generatio cum claritate: immortalis est enim memoria illius: quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. 2Cum praesens est, imitantur illam: et desiderant eam cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens. 3Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. 4Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. 5Confringentur enim rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. 6Ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. 7Iustus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. 8Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, 9et aetas senectutis vita immaculata. 10Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. 11raptus est ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. 12Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. 13Consummatus in brevi explevit tempora multa: 14placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum: populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in praecordiis talia: 15quoniam gratia Dei, et misericordia est in sanctos eius, et respectus in electos illius. 16Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti. 17Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. 18Videbunt autem et contemnent eum: illos autem Dominus irridebit. 19et erunt post haec decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit. 20Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
Copyright information for VulgS